Talált 261 Eredmények: Bonum
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; (Epistula II ad Timotheum 4, 7)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, (Epistula ad Titum 3, 1)
Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi (Epistula ad Hebraeos 6, 5)
Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi! (Epistula Iacobi 4, 17)
et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. (Epistula I Petri 3, 11)
Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1, 11)