Talált 261 Eredmények: Bonum

  • Respondit: “Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit”. (Liber Exodus 33, 19)

  • qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit. (Liber Leviticus 27, 12)

  • Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur”. (Liber Leviticus 27, 33)

  • et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. (Liber Deuteronomii 30, 15)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis”. (Liber Iosue 9, 25)

  • Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. (Liber Iosue 21, 45)

  • Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)

  • Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat”. (Liber I Samuelis 3, 18)

  • Et dixit Saul: “Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum”. Dixitque populus: “Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. Et ait sacerdos: “Accedamus huc ad Deum”. (Liber I Samuelis 14, 36)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina