Talált 43 Eredmények: Balaam

  • Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)

  • Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”. (Liber Numeri 22, 34)

  • Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)

  • dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)

  • Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)

  • Dixitque Balaam ad Balac: “Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes”. (Liber Numeri 23, 1)

  • Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram. (Liber Numeri 23, 2)

  • Dixitque Balaam ad Balac: “Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi”. Cumque abiisset in collem nudum, (Liber Numeri 23, 3)

  • occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper”. (Liber Numeri 23, 4)

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)

  • Et dixit Balaam ad Balac: “Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam”. (Liber Numeri 23, 15)

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Nec maledicas ei, nec benedicas!”. (Liber Numeri 23, 25)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina