Mosaico decorativo

Talált 1056 Eredmények: Ana

  • filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 10)

  • Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)

  • Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)

  • Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 30)

  • Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)

  • femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro, (Liber Ecclesiasticus 45, 10)

  • Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)

  • Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 22)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina