Found 1056 Results for: Ana
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)
Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)
Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 10)
Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)
Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 30)
Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)
femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro, (Liber Ecclesiasticus 45, 10)
Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. (Liber Ecclesiasticus 46, 10)
Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 22)