Talált 10534 Eredmények: Ad
viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem! (Liber Ecclesiasticus 41, 2)
et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; (Liber Ecclesiasticus 41, 27)
ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. (Liber Ecclesiasticus 42, 7)
Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; (Liber Ecclesiasticus 42, 9)
Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi. (Liber Ecclesiasticus 43, 2)
sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos. (Liber Ecclesiasticus 43, 4)
Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius: (Liber Ecclesiasticus 43, 19)
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. (Liber Ecclesiasticus 43, 20)
Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur. (Liber Ecclesiasticus 43, 26)
Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua. (Liber Ecclesiasticus 43, 30)
Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. (Liber Ecclesiasticus 43, 32)
Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus. (Liber Ecclesiasticus 44, 7)