Talált 10534 Eredmények: Ad
Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)
Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. (Liber Ecclesiasticus 38, 27)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 1)
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 6)
Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. (Liber Ecclesiasticus 39, 16)
“Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
Non est dicere: “Quid est hoc!” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in usum suum creata sunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 26)
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)