Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. (Liber Iudicum 11, 19)

  • Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)

  • universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. (Liber Iudicum 11, 22)

  • Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 29)

  • Votum autem vovit Domino dicens: “Si tradideris filios Ammon in manus meas, (Liber Iudicum 11, 30)

  • Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. (Liber Iudicum 11, 32)

  • Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)

  • Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”. (Liber Iudicum 11, 35)

  • Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”. (Liber Iudicum 11, 36)

  • Dixitque ad patrem: “Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis”. (Liber Iudicum 11, 37)

  • Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11, 38)

  • Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, (Liber Iudicum 11, 39)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina