Talált 10534 Eredmények: Ad
Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)
Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo. (Liber Iudicum 11, 3)
Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob. (Liber Iudicum 11, 5)
Dixeruntque ad eum: “Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon”. (Liber Iudicum 11, 6)
Quibus ille respondit: “Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi”. (Liber Iudicum 11, 7)
Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad”. (Liber Iudicum 11, 8)
Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”. (Liber Iudicum 11, 9)
Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)
Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”. (Liber Iudicum 11, 12)
Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; (Liber Iudicum 11, 16)
misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades (Liber Iudicum 11, 17)