Talált 10534 Eredmények: Ad
murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)
Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. (Liber Deuteronomii 1, 28)
Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. (Liber Deuteronomii 1, 36)
ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. (Liber Deuteronomii 1, 42)
Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis. (Liber Deuteronomii 1, 46)
Dixitque Dominus ad me: (Liber Deuteronomii 2, 2)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)
Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 9)
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)
cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)