Talált 10534 Eredmények: Ad
Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)
Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)
atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri; (Liber Numeri 36, 2)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)
Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur”. (Liber Numeri 36, 4)
et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus, (Liber Numeri 36, 6)
ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum, (Liber Numeri 36, 7)
nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum”. (Liber Numeri 36, 9)
Sicut mandavit Dominus Moysi, sic fecerunt filiae Salphaad (Liber Numeri 36, 10)
Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 36, 13)
Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. (Liber Deuteronomii 1, 1)
Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. (Liber Deuteronomii 1, 2)