Talált 10534 Eredmények: Ad
Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur”. (Liber Numeri 18, 7)
Locutusque est Dominus ad Aaron: “Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)
Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
Dixitque Dominus ad Aaron: “In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. (Liber Numeri 18, 20)
ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum conventus nec committant peccatum mortiferum. (Liber Numeri 18, 22)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 18, 25)
Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; (Liber Numeri 18, 30)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 19, 1)
“Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum. (Liber Numeri 19, 2)
Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius; (Liber Numeri 19, 3)
combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis. (Liber Numeri 19, 5)
Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 7)