Talált 10534 Eredmények: Ad
Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo; (Liber Numeri 17, 12)
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus. (Liber Numeri 17, 15)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 17, 16)
“Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. (Liber Numeri 17, 17)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur”. (Liber Numeri 17, 25)
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! (Liber Numeri 17, 27)
Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?”. (Liber Numeri 17, 28)
Dixitque Dominus ad Aaron: “Tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. (Liber Numeri 18, 1)
Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)
Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)