pronađen 59 Rezultati za: lumen
Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. (Liber Psalmorum 36, 6)
Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. (Liber Psalmorum 37, 11)
Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen. (Liber Psalmorum 48, 20)
Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus. (Liber Psalmorum 111, 4)
Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. (Liber Psalmorum 118, 105)
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. (Liber Psalmorum 138, 12)
Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen. (Liber Psalmorum 148, 3)
Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)
Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. (Liber Ecclesiastes 11, 7)
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam ; (Liber Ecclesiastes 12, 2)
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. (Liber Sapientiae 5, 6)
diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. (Liber Sapientiae 6, 23)