pronađen 25 Rezultati za: dolorem
Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. (Liber Psalmorum 68, 27)
Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, (Liber Psalmorum 114, 3)
Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur. (Liber Proverbiorum 10, 10)
Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. (Liber Ecclesiasticus 31, 22)
In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 7)
Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens. (Liber Ieremiae 8, 18)
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? (Liber Ieremiae 20, 18)
Dixisti: Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. (Liber Ieremiae 45, 3)
Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)
Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)
Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 24)