pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
Vespere autem facto, venit cum duodecim. (Evangelium secundum Marcum 14, 17)
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. (Evangelium secundum Marcum 14, 29)
At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 31)
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 14, 51)