pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. (Evangelium secundum Marcum 14, 1)
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 3)
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Marcum 14, 7)
Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? (Evangelium secundum Marcum 14, 12)