pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 30)
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 5)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)