pronađen 12906 Rezultati za: Ut
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)