Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)

  • Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19, 11)

  • Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. (Apocalypsis Ioannis 19, 12)

  • Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)

  • Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)

  • Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: (Apocalypsis Ioannis 19, 17)

  • ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 18)

  • Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)

  • Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 21)

  • Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 20, 1)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina