Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. (Epistula ad Hebraeos 9, 23)

  • Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)

  • Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)

  • Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: (Epistula ad Hebraeos 10, 5)

  • Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina