pronađen 25898 Rezultati za: Um
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)
Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. (Liber Leviticus 22, 22)
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. (Liber Leviticus 22, 23)
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. (Liber Leviticus 22, 28)
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, (Liber Leviticus 22, 29)
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, (Liber Leviticus 22, 32)
et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 33)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. (Liber Leviticus 23, 2)
Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)
Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: (Liber Leviticus 23, 5)
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)