Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)

  • non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)

  • Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)

  • Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)

  • Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. (Epistula ad Galatas 4, 18)

  • Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)

  • Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: (Epistula ad Galatas 4, 23)

  • quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)

  • Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Epistula ad Galatas 4, 26)

  • Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina