pronađen 25898 Rezultati za: Um
Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. (Epistula II ad Corinthios 11, 8)
Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. (Epistula II ad Corinthios 11, 14)
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 18)
Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. (Epistula II ad Corinthios 11, 19)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 22)