pronađen 25898 Rezultati za: Um
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: (Epistula I ad Corinthios 12, 9)
alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. (Epistula I ad Corinthios 12, 13)
Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. (Epistula I ad Corinthios 12, 14)