pronađen 25898 Rezultati za: Um
ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. (Actus Apostolorum 27, 2)
Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. (Actus Apostolorum 27, 4)
Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)
et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. (Actus Apostolorum 27, 8)
Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, (Actus Apostolorum 27, 9)
dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. (Actus Apostolorum 27, 10)
Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. (Actus Apostolorum 27, 12)
Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)
Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)
Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)