Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: (Actus Apostolorum 21, 27)

  • Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. (Actus Apostolorum 21, 29)

  • Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. (Actus Apostolorum 21, 30)

  • Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 31)

  • Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)

  • Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)

  • Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. (Actus Apostolorum 21, 34)

  • Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. (Actus Apostolorum 21, 35)

  • Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. (Actus Apostolorum 21, 36)

  • Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? (Actus Apostolorum 21, 37)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina