pronađen 25898 Rezultati za: Um
in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. (Liber Exodus 28, 32)
Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, (Liber Exodus 28, 33)
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. (Liber Exodus 28, 34)
Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. (Liber Exodus 28, 36)
imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. (Liber Exodus 28, 38)
Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. (Liber Exodus 28, 39)
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 41)
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum. (Liber Exodus 28, 43)
Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, (Liber Exodus 29, 1)
Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes. (Liber Exodus 29, 3)
Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29, 4)