Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. (Liber Genesis 9, 1)

  • Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)

  • Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. (Liber Genesis 9, 3)

  • Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. (Liber Genesis 9, 4)

  • Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. (Liber Genesis 9, 5)

  • Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9, 6)

  • Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: (Liber Genesis 9, 8)

  • Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)

  • et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. (Liber Genesis 9, 10)

  • Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)

  • Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9, 13)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina