Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)

  • Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)

  • Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. (Liber Genesis 7, 3)

  • Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)

  • Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. (Liber Genesis 7, 9)

  • Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: (Liber Genesis 7, 11)

  • In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: (Liber Genesis 7, 13)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, (Liber Genesis 7, 14)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina