pronađen 509 Rezultati za: Tod
quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ; (Liber Psalmorum 17, 22)
Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa. (Liber Psalmorum 18, 12)
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. (Liber Psalmorum 24, 20)
Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 33, 21)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. (Liber Psalmorum 36, 37)
Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. (Liber Psalmorum 38, 2)
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. (Liber Psalmorum 58, 1)
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: (Liber Psalmorum 58, 10)
Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum, (Liber Psalmorum 70, 10)
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. (Liber Psalmorum 77, 56)