Mosaico decorativo

pronađen 509 Rezultati za: Tod

  • Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: (Liber Genesis 2, 15)

  • Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. (Liber Genesis 3, 24)

  • Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, (Liber Genesis 14, 5)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)

  • Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)

  • eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. (Liber Genesis 26, 5)

  • Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)

  • Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)

  • tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. (Liber Genesis 39, 22)

  • At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina