pronađen 3081 Rezultati za: Sun
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, (Liber Sapientiae 14, 25)
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)
Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)
Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)