Mosaico decorativo

Löydetty 3081 Tulokset: Sun

  • Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)

  • Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)

  • Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, (Liber Sapientiae 14, 25)

  • Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)

  • Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)

  • Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)

  • Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina