pronađen 1479 Rezultati za: Sen
Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. (Liber Ecclesiasticus 6, 36)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)