Mosaico decorativo

Löydetty 1479 Tulokset: Sen

  • Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)

  • Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: (Liber Ecclesiasticus 3, 14)

  • et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)

  • Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)

  • multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)

  • Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. (Liber Ecclesiasticus 6, 36)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina