pronađen 1454 Rezultati za: Rex
Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, (Liber I Regum 22, 37)
Nec erat tunc rex constitutus in Edom. (Liber I Regum 22, 48)
Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas. (Liber II Regum 1, 9)
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende. (Liber II Regum 1, 11)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, (Liber II Regum 1, 15)
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. (Liber II Regum 3, 4)
Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. (Liber II Regum 3, 6)
Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. (Liber II Regum 3, 7)
Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)
Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. (Liber II Regum 3, 10)
Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)
