Mosaico decorativo

Encontrados 1454 resultados para: Rex

  • Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, (Liber I Regum 22, 37)

  • Nec erat tunc rex constitutus in Edom. (Liber I Regum 22, 48)

  • Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)

  • Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas. (Liber II Regum 1, 9)

  • Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende. (Liber II Regum 1, 11)

  • Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, (Liber II Regum 1, 15)

  • Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. (Liber II Regum 3, 4)

  • Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. (Liber II Regum 3, 6)

  • Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. (Liber II Regum 3, 7)

  • Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)

  • Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. (Liber II Regum 3, 10)

  • Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina