Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)

  • Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)

  • Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : (Liber Exodus 1, 12)

  • atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. (Liber Exodus 1, 14)

  • Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, (Liber Exodus 1, 15)

  • præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. (Liber Exodus 1, 16)

  • Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? (Liber Exodus 1, 18)

  • Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)

  • Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. (Liber Exodus 1, 20)

  • Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate. (Liber Exodus 1, 22)

  • Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ. (Liber Exodus 2, 1)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina