Encontrados 20371 resultados para: Re
Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. (Liber Exodus 1, 10)
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : (Liber Exodus 1, 12)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. (Liber Exodus 1, 14)
Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, (Liber Exodus 1, 15)
præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. (Liber Exodus 1, 16)
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? (Liber Exodus 1, 18)
Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)
Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. (Liber Exodus 1, 20)
Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate. (Liber Exodus 1, 22)
Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ. (Liber Exodus 2, 1)