pronađen 20371 Rezultati za: Re
Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)
quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. (Liber Leviticus 17, 11)
Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 17, 12)
Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. (Liber Leviticus 17, 13)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: (Liber Leviticus 18, 2)
juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. (Liber Leviticus 18, 7)
Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 9)
Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. (Liber Leviticus 18, 10)
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)
Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. (Liber Leviticus 18, 13)