Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: (Liber Leviticus 16, 9)

  • cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)

  • His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: (Liber Leviticus 16, 11)

  • Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, (Liber Leviticus 16, 15)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)

  • Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: (Liber Leviticus 16, 20)

  • et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, (Liber Leviticus 16, 23)

  • lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: (Liber Leviticus 16, 24)

  • et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. (Liber Leviticus 16, 25)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina