Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. (Epistula ad Romanos 9, 18)

  • Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? (Epistula ad Romanos 9, 19)

  • O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Epistula ad Romanos 9, 20)

  • an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Epistula ad Romanos 9, 21)

  • Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, (Epistula ad Romanos 9, 22)

  • ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. (Epistula ad Romanos 9, 23)

  • Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)

  • Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)

  • et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. (Epistula ad Romanos 9, 29)

  • Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)

  • sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina