pronađen 20371 Rezultati za: Re
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: (Epistula ad Romanos 7, 22)
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)
ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. (Epistula ad Romanos 8, 19)
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)