Mosaico decorativo

pronađen 5483 Rezultati za: Rat

  • Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 11)

  • Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, (Liber Genesis 32, 13)

  • Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? (Liber Genesis 32, 17)

  • Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)

  • Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. (Liber Genesis 33, 4)

  • Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. (Liber Genesis 33, 8)

  • At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. (Liber Genesis 33, 9)

  • Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, (Liber Genesis 33, 10)

  • et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, (Liber Genesis 33, 11)

  • Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)

  • Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. (Liber Genesis 33, 16)

  • Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina