Trouvé 5483 Résultats pour: Rat
Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 11)
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, (Liber Genesis 32, 13)
Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? (Liber Genesis 32, 17)
Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. (Liber Genesis 33, 4)
Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. (Liber Genesis 33, 8)
At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. (Liber Genesis 33, 9)
Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, (Liber Genesis 33, 10)
et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, (Liber Genesis 33, 11)
Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. (Liber Genesis 33, 16)
Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)