Mosaico decorativo

pronađen 4831 Rezultati za: Pro

  • Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. (Prophetia Ezechielis 33, 30)

  • Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Prophetia Ezechielis 33, 33)

  • Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur? (Prophetia Ezechielis 34, 2)

  • Propterea, pastores, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 34, 7)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • propterea, pastores, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 34, 9)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: (Prophetia Ezechielis 34, 20)

  • pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, (Prophetia Ezechielis 34, 21)

  • Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium. (Prophetia Ezechielis 34, 29)

  • Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: (Prophetia Ezechielis 35, 2)

  • propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina