pronađen 4831 Rezultati za: Pro
In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)
Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)
In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)
Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea: (Prophetia Ezechielis 28, 21)
Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa. (Prophetia Ezechielis 29, 2)
Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)
Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. (Prophetia Ezechielis 29, 8)
Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)
Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam. (Prophetia Ezechielis 29, 18)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti: et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)
et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 20)