Mosaico decorativo

pronađen 547 Rezultati za: Populus

  • Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. (Liber Iudith 13, 28)

  • Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. (Liber Iudith 15, 12)

  • Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)

  • Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. (Liber Iudith 16, 23)

  • Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith. (Liber Iudith 16, 24)

  • Luxitque illam omnis populus diebus septem. (Liber Iudith 16, 29)

  • Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. (Liber Esther 3, 8)

  • Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. (Liber Esther 7, 4)

  • Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi. (Liber Psalmorum 17, 45)

  • Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. (Liber Psalmorum 32, 12)

  • Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. (Liber Psalmorum 49, 7)

  • Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. (Liber Psalmorum 72, 10)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina