Encontrados 547 resultados para: Populus
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. (Liber Iudith 13, 28)
Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. (Liber Iudith 15, 12)
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)
Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. (Liber Iudith 16, 23)
Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith. (Liber Iudith 16, 24)
Luxitque illam omnis populus diebus septem. (Liber Iudith 16, 29)
Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. (Liber Esther 3, 8)
Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. (Liber Esther 7, 4)
Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi. (Liber Psalmorum 17, 45)
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. (Liber Psalmorum 32, 12)
Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. (Liber Psalmorum 49, 7)
Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. (Liber Psalmorum 72, 10)
